monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 2, 19
aiebat autem illam sententiam RUFI VIBII colorem actionis esse: [bonum setionis esse] bonum se animum habere pro reo, in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. ipse Montanus illum locum pulcherrime tractavit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio impotentiam, cui non nocuit et filium et victorem occidere, in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. (in hoc iam), inquit, praetore, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenaverit. utrum tandem, inquit, iniqui(us) est? [quod] obiciunt, quod damnatus perierit meretrici; postulant proconsulem perire damnato.